

Liber Secundus Samuelis*
Caput 5: Versus 11
Misit quoque.Hiram vivens excelse, haec est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptae, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratae, sic domus David, id est Ecclesia Christi aedificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Israel, id est, videntes Deum.[RAB.]Haereticorum ecclesias quae sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinae vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figurae transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.